Abstract

This article presents an unpublished Neo-Latin poem written by Sigismondo Chigi (1649–1678), a nephew of Fabio Chigi or Pope Alexander VII (1655–1667). It was written in Rome in the early 1660s and deals with the times of Agostino Chigi il Magnifico, one of the richest persons in the Roman world of the early sixteenth century. Sigismondo’s humorous poem is considered against the background of the Latin poetry of his uncle, the later Pope, who tutored Sigismondo’s Latin studies, handed over his own poetry and other Latin writings to his nephew, and tried to make him aware of the importance of the Chigi family in a Roman context. The poem is preserved in a Vatican manuscript.

Highlights

  • I Quis nescit quantopere saeculo XVII Romae florere perrexerit Camena? Nam versus lingua Latina expoliti agminatim, ut ita dicam, vel typis excusi in publicum fere cottidie ex ea urbe prodibant vel litteris dilucidis exscripti ductuque et manu elegantiore exarati ad pontifices maximos, sacri collegii Patres, praesules, Maecenates, primores varios atque diversos, quibus tum superbiebat Urbs, mittebantur

  • Cum pontificem ageret maximum, Latine poetari minime desiisse; posterior vero, etsi rei poeticae et Latinae erat studiosissimus, tamen, ubi primum nomen Fabii Chisii gentile posuit et Alexandri sumpsit pontificium, Musarum cultui consulto renuntiavit atque a scribendis versibus Latinis destitit eo videlicet consilio ne, quod Urbano VIII vitio nonnumquam esset versum, idem sibi quoque ipsi obiectaretur, quod cum negotiis fidei gravissimis operam impendere deberet, Musis litaret ac rebus indulgeret levioribus atque oppido futilibus.[2]

  • Ego vero tenerae adhuc aetatis fuisse suspicor Sigismundum cum conderet hoc carmen, non quo paraphrasim luserit poeticam materiamve fere totam aliunde sumpserit (id enim maturae aetatis et artis poetae saepe admittebant, cum argumenta sive ex astricta, sive e soluta oratione mutuati versibus redderent, idem, ut alios praetermittam, Furstembergius Walliusque, quos dixi, admiserunt), sed quia huic mihi conamini subesse videtur adulescentuli pudor nescio quis, quo impeditus, etsi nihil in ea re refugerat Fabius Chisius patruus, ipsam scorti meretricisve vocem pingere est subveritus et, quamquam id Iovius palam erat professus, Augustino illi Chisio rem fuisse cum Imperia, scorto nobili, dicere ipse metuit.[49] Esto, pudore aliquo fuerit hic impeditus; ast illic se suamque ipse gentem non sine magnificentia circumspexisse videtur: etenim, dum, Iovium secutus, villam laudat olim Chisianam,[50] tum Farnesinam, facere non potuit quin adscriberet, sua adhuc aetate, id est parte saeculi decimi septimi posteriore, titulum ibi ostendi e quo dilucide pateret Farnesinam villam olim fuisse Chisianam

Read more

Summary

Introduction

I Quis nescit quantopere saeculo XVII Romae florere perrexerit Camena? Nam versus lingua Latina expoliti agminatim, ut ita dicam, vel typis excusi in publicum fere cottidie ex ea urbe prodibant vel litteris dilucidis exscripti ductuque et manu elegantiore exarati ad pontifices maximos, sacri collegii Patres, praesules, Maecenates, primores varios atque diversos, quibus tum superbiebat Urbs, mittebantur.

Results
Conclusion
Full Text
Published version (Free)

Talk to us

Join us for a 30 min session where you can share your feedback and ask us any queries you have

Schedule a call